Epistola ad Hebraeos*

Caput 4: Versus 16

In auxilio opportuno.Nunc tempus est auxilii, nunc est tempus donorum, cum post baptismum peccantes per gratiam invenire poenitentiam possunt. Cum autem thalamus fuerit clausus, cum intraverit rex videre discumbentes, ut ad sinum patriarchae venerint qui eo fuerint digni, tunc malis erit desperationis tempus. Nunc autem cum adhuc agon permanet et palma pendet, non est desperandum, sed cum fiducia, id est sine dubitatione accedendum, ut per gratiam accedatur, inveniatur auxilium opportunum. Est enim tempus quod non congruit.
(* Traductions européennes)